← 原典テキスト一覧へ

第5部 知性の力について(人間の自由について)

エチカ(スピノザ)ラテン語

投稿: @dialogos-editorial出典 ・ Wikisourceの底本による。

まだ論証グラフがありません(ログインすると作成できます)。
  1. 1段落

    Transeo tandem ad alteram Ethices partem, quæ est de modo sive via, quæ ad Libertatem ducit. In hac ergo de potentia Rationis agam, ostendens quid ipsa Ratio in affectus possit, et deinde, quid Mentis Libertas seu Beatitudo sit ; ex quibus videbimus, quantum sapiens potior sit ignaro. Quomodo autem et qua via debeat Intellectus perfici, et qua deinde arte Corpus sit curandum, ut possit suo officio recte fungi, huc non pertinet ; hoc enim ad Medicinam, illud autem ad Logicam spectat. Hic igitur, ut dixi, de sola Mentis seu Rationis potentia agam, et ante omnia quantum et quale imperium in affectus habeat ad eosdem coercendum et moderandum, ostendam. Nam nos in ipsos imperium absolutum non habere, jam supra demonstravimus. Stoici tamen putarunt, eosdem a nostra voluntate absolute pendere, nosque iis absolute imperare posse. Attamen ab experientia reclamante, non vero ex suis principiis, coacti sunt fateri, usum et studium non parvum requiri ad eosdem coercendum et moderandum ; quod quidam exemplo duorum canum (si recte memini), unius scilicet domestici, alterius venatici conatus est ostendere nempe quia usu efficere tandem potuit, ut domesticus venari venaticus contra a leporibus sectandis abstinere assuesceret. Huic opinioni non parum favet Cartesius. Nam statuit, Animam seu Mentem unitam præcipue esse cuidam parti cerebri, glandulæ scilicet pineali dictæ, cujus ope Mens motus omnes, qui in Corpore excitantur, et objecta externa sentit, quamque Mens eo solo, quod vult, varie movere potest. Hanc glandulam in medio cerebri ita suspensam esse statuit, ut minimo spirituum animalium motu, possit moveri. Deinde statuit, quod hæc glans tot variis modis in medio cerebro suspendatur, quot variis modis spiritus animales in eandem impingunt, et quod præterea tot varia vestigia in eadem imprimantur, quot varia objecta externa ipsos spiritus animales versus eandem propellunt ; unde fit ut si glans postea ab Animæ voluntate, illam diversimode movente, hoc aut illo modo suspendatur, quo semel fuit suspensa a spiritibus, hoc aut illo modo agitatis, tum ipsa glans ipsos spiritus animales eodem modo propellet et determinabit, ac antea a simili glandulæ suspensione repulsi fuerant. Præter ea statuit, unamquamque Mentis voluntatem Natura esse unitam certo cuidam glandis motui. Ex. gr. si quis voluntatem habet objectum remotum intuendi, hæc voluntas efficiet, ut pupilla dilatetur ; sed si de sola dilatanda pupilla cogitet, nihil proderit ejus rei habere voluntatem, quia Natura non junxit motum glandis, qui inservit impellendis spiritibus versus nervum Opticum modo conveniente dilatandæ vel contrahendæ pupillæ, cum voluntate eandem dilatandi vel contrahendi, sed demum cum voluntate intuendi objecta remota vel proxima. Denique statuit, quod, etsi unusquisque motus hujus glandulæ videatur connexus esse per Naturam singulis ex nostris cogitationibus ab initio nostræ vitæ, aliis tamen per habitum possunt jungi ; quod probare conatur art. 50 p. 1 de Pass. Animæ. Ex his concludit, nullam esse tam imbecillem Animam, quæ non possit, cum bene dirigitur, acquirere potestatem absolutam in suas Passiones. Nam hæ, ut ab eo definiuntur, sunt perceptiones, aut sensus, aut commotiones animæ, quæ ad eam speciatim referuntur, quæque NB. producuntur, conservantur, et corroborantur, per aliquem motum spirituum (vide articulum 27 p. 1 Pass. Anim.). At quandoquidem cuilibet voluntati possumus jungere motum quemcunque glandis, et consequenter spirituum ; et determinatio voluntatis a sola nostra potestate pendet ; si igitur nostram voluntatem certis et firmis judiciis, secundum quæ nostræ vitæ actiones dirigere volumus, determinemus, et motus passionum, quas habere volumus, hisce judiciis jungamus, imperium acquiremus absolutum in nostras Passiones. Hæc est clarissimi hujus Viri sententia (quantum ex ipsius verbis conjicio) quam ego vix credidissem a tanto Viro prolatam esse, si minus acuta fuisset. Profecto mirari satis non possum, quod vir Philosophus, qui firmiter statuerat, nihil deducere, nisi ex principiis per se notis, et nihil affirmare, nisi quod clare et distincte perciperet, et qui toties Scholasticos reprehenderat, quod per occultas qualitates res obscuras voluerint explicare, Hypothesin sumat omni occulta qualitate occultiorem. Quid, quæso, per Mentis et Corporis unionem intelligit ? quem, inquam, clarum et distinctum conceptum habet cogitationis arctissime unitæ cuidam quantitatis portiunculæ ? Vellem sane, ut hanc unionem per proximam suam causam explicuisset. Sed ille Mentem a Corpore adeo distinctam conceperat, ut nec hujus unionis, nec ipsius Mentis ullam singularem causam assignare potuerit, sed necesse ipsi fuerit, ad causam totius Universi, hoc est ad Deum, recurrere. Deinde pervelim scire, quot motus gradus potest glandulæ isti pineali Mens tribuere, et quanta cum vi eandem suspensam tenere potest. Nam nescio an hæc glans tardius vel celerius a Mente circumagatur, quam a spiritibus animalibus, et an motus Passionum, quos firmis judiciis arcte junximus, non possint ab iisdem iterum a causis corporeis disjungi ; ex quo sequeretur, ut, quamvis Mens firmiter proposuerit contra pericula ire atque huic decreto motus audaciæ junxerit, viso tamen periculo glans ita suspendatur, ut Mens non nisi de fuga possit cogitare ; et sane, cum nulla detur ratio voluntatis ad motum, nulla etiam datur comparatio inter Mentis et Corporis potentiam seu vires ; et consequenter hujus vires nequaquam viribus illius determinari possunt. His adde, quod nec hæc glans ita in medio cerebro sita reperiatur, ut tam facile totque modis circumagi possit, et quod non omnes nervi ad cavitates usque cerebri protendantur. Denique omnia, quæ de voluntate ejusque libertate asserit, omitto, quandoquidem hæc falsa esse satis superque ostenderim. Igitur quia Mentis potentia, ut supra ostendi, sola intelligentia definitur, affectuum remedia, quæ omnes experiri quidem, sed non accurate observare nec distincte videre credo, sola Mentis cognitione determinabimus, et ex eadem illa omnia, quæ ad ipsius beatitudinem spectant, deducemus.

    注釈

  2. 2段落

    I. Si in eodem subjecto duæ contrariæ actiones excitentur, debebit necessario vel in utraque, vel in una sola mutatio fieri, donec desinant contrariæ esse.

    注釈

  3. 3段落

    II. Effectus potentia definitur potentia ipsius causæ quatenus ejus essentia per ipsius causæ essentiam explicatur vel definitur.

    注釈

  4. 4段落

    Patet hoc Axioma ex Prop. 7 p. 3.

    注釈

  5. 5段落

    Prout cogitationes, rerumque ideæ, ordinantur et concatenantur in Mente, ita Corporis affectiones, seu rerum imagines, ad amussim ordinantur et concatenantur in Corpore.

    注釈

  6. 6段落

    Ordo et connexio idearum idem est ( per Prop. 7 p. II ), ac ordo et connexio rerum, et vice versa ordo et connexio rerum idem est ( per Coroll. Prop. 6 et 7 p. II ), ac ordo et connexio idearum. Quare, sicuti ordo et connexio idearum in Mente fit secundum ordinem et concatenationem affectionum Corporis ( per Prop. 18 p. II ), sic vice versa ( per Prop. 2 p. III ) ordo et connexio affectionum Corporis fit, prout cogitationes, rerumque ideæ ordinantur et concatenantur in Mente. Q. E. D.

    注釈

  7. 7段落

    Si animi commotionem seu affectum a causæ externæ cogitatione amoveamus, et aliis jungamus cogitationibus, tum Amor seu Odium erga causam externam, ut et animi fluctuationes, quæ ex his affectibus oriuntur, destruentur.

    注釈

  8. 8段落

    Id enim, quod formam Amoris vel Odii constituit, est Lætitia vel Tristitia, concomitante idea causæ externæ ( per Defin. 6 et 7 Affect. ) : hac igitur sublata, Amoris vel Odii forma simul tollitur ; adeoque hi affectus et qui ex his oriuntur, destruuntur. Q. E. D.

    注釈

  9. 9段落

    Affectus, qui passio est, desinit esse passio, simulatque ejus claram et distinctam formamus ideam.

    注釈

  10. 10段落

    Affectus, qui passio est, idea est confusa ( per gener. Affect. Defin. ). Si itaque ipsius affectus claram et distinctam formemus ideam, hæc idea ab ipso affectu, quatenus ad solam Mentem refertur, non nisi ratione distinguetur ( per Prop. 21 p. II cum ejusdem Schol. ) ; adeoque ( per Prop. 3 p. III ) affectus desinet esse passio. Q. E. D.

    注釈

  11. 11段落

    Affectus igitur eo magis in nostra potestate est, et Mens ab eo minus patitur, quo nobis est notior.

    注釈

  12. 12段落

    Nulla est Corporis affectio, cujus aliquem clarum et distinctum non possumus formare conceptum.

    注釈

  13. 13段落

    Quæ omnibus communia sunt, non possunt concipi nisi adæquate ( per Prop. 38 p. II ) ; adeoque ( per Prop. 12 et Lemma 2, quod habetur post Schol. Prop. 13 p. II ) nulla est Corporis affectio, cujus aliquem clarum et distinctum non possumus formare conceptum. Q. E. D.

    注釈

  14. 14段落

    Hinc sequitur, nullum esse affectum, cujus non possumus aliquem clarum et distinctum formare conceptum. Est namque affectus Corporis affectionis idea ( per gen. Affect. Defin. ), quæ propterea ( per Prop. præced. ) aliquem clarum et distinctum involvere debet conceptum.

    注釈

  15. 15段落

    Quandoquidem nihil datur, ex quo aliquis effectus non sequatur ( per Prop. 36 p. I ), et quicquid ex idea, quæ in nobis est adæquata, sequitur, id omne clare et distincte intelligimus ( per Prop. 40 p. II ) ; hinc sequitur, unumquemque potestatem habere se suosque affectus, si non absolute, ex parte saltem clare et distincte intelligendi, et consequenter efficiendi, ut ab iisdem minus patiatur. Huic igitur rei præcipue danda est opera, ut unumquemque affectum, quantum fieri potest, clare et distincte cognoscamus ; ut sic Mens ex affectu ad illa cogitandum determinetur, quæ clare et distincte percipit, et in quibus plane acquiescit ; atque adeo, ut ipse affectus a cogitatione causæ externæ separetur, et veris jungatur cogitationibus ; ex quo fiet, ut non tantum Amor, Odium, etc. destruantur ( per Prop. 2 hujus ), sed ut etiam appetitus seu Cupiditates, quæ ex tali affectu oriri solent, excessum habere nequeant ( per Prop. 61 p. IV ). Nam apprime notandum est, unum eundemque esse appetitum, per quem homo tam agere quam pati dicitur. Ex. gr. cum natura humana ita comparatum esse ostendimus, ut unusquisque appetat, ut reliqui ex ipsius ingenio vivant ( vide Schol. Prop. 31 p. III ) ; qui quidem appetitus in homine, qui Ratione non ducitur, passio est, quæ Ambitio vocatur, nec multum a Superbia discrepat ; et contra in homine, qui ex Rationis dictamine vivit, actio seu virtus est, quæ Pietas appellatur ( vide Schol. 1 Prop. 37 p. IV et II Demonstrat. ejusdem Prop. ). Et hoc modo omnes appetitus seu Cupiditates eatenus tantum passiones sunt, quatenus ex ideis inadæquatis oriuntur ; atque eædem virtuti accensentur quando ab ideis adæquatis excitantur vel generantur. Nam omnes Cupiditates, quibus ad aliquid agendum determinamur, tam oriri possunt ab adæquatis quam ab inadæquatis ideis ( vide Prop. 59 p. IV ). Atque hoc (ut eo, unde digressus sum, revertar) affectuum remedio, quod scilicet in eorum vera cognitione consistit, nullum præstantius aliud, quod a nostra potestate pendeat, excogitari potest, quandoquidem nulla alia Mentis potentia datur, quam cogitandi et adæquatas ideas formandi, ut supra ( per Prop. 3 p. III ) ostendimus.

    注釈

  16. 16段落

    Affectus erga rem, quam simpliciter, et non ut necessariam neque ut possibilem, neque ut contingentem imaginamur, cæteris paribus, omnium est maximus.

    注釈

  17. 17段落

    Affectus erga rem, quam liberam esse imaginamur, major est quam erga necessariam ( per Prop. 49 p. III ), et consequenter adhuc major quam erga illam, quam ut possibilem vel contingentem imaginamur ( per Prop. 11 p. IV ). At rem aliquam ut liberam imaginari nihil aliud esse potest, quam quod rem simpliciter imaginamur, dum causas, a quibus ipsa ad agendum determinata fuit, ignoramus ( per illa, quæ in Schol. Prop. 35 p. II ostendimus ) ; ergo affectus erga rem, quam simpliciter imaginamur, cæteris paribus major est, quam erga necessariam, possibilem, vel contingentem, et consequenter maximus. Q. E. D.

    注釈

  18. 18段落

    Quatenus Mens res omnes ut necessarias intelligit, eatenus majorem in affectus potentiam habet, seu minus ab iisdem patitur.

    注釈

  19. 19段落

    Mens res omnes necessarias esse intelligit ( per Prop. 29 p. I ), et infinito causarum nexu determinari ad existendum et operandum ( per Prop. 28 p. I ) ; adeoque ( per Prop. præced. ) eatenus efficit, ut ab affectibus, qui ex iis oriuntur, minus patiatur, et ( per Prop. 48 p. III ) minus erga ipsas afficiatur. Q. E. D.

    注釈

  20. 20段落

    Quo hæc cognitio, quod scilicet res necessariæ sint, magis circa res singulares, quas distinctius et magis vivide imaginamur, versatur, eo hæc Mentis in affectus potentia major est ; quod ipsa etiam experientia testatur. Videmus enim Tristitiam boni alicujus, quod periit, mitigari, simulac homo, qui id perdidit, considerat, bonum illud servari nulla ratione potuisse. Sic etiam videmus, quod nemo miseretur infantis, propterea quod nescit loqui, ambulare, ratiocinari, et quod denique tot annos quasi sui inscius vivat. At si plerique adulti, et unus aut alter infans nascerentur, tum unumquemque misereret infantum ; quia tum ipsam infantiam non ut rem naturalem et necessariam, sed ut Naturæ vitium seu peccatum consideraret ; et ad hunc modum plura alia notare possemus.

    注釈

  21. 21段落

    Affectus, qui ex Ratione oriuntur vel excitantur, si ratio temporis habeatur, potentiores sunt iis, qui ad res singulares referuntur, quas ut absentes contemplamur.

    注釈

  22. 22段落

    Rem aliquam ut absentem non contemplamur ex affectu, quo eandem imaginamur, sed ex eo, quod Corpus alio afficitur affectu, qui ejusdem rei existentiam secludit ( per Prop. 17 p. II ). Quare affectus, qui ad rem quam ut absentem contemplamur, refertur, ejus naturæ non est, ut reliquas hominis actiones et potentiam superet ( de quibus vide Prop. 6 p. IV ), sed contra ejus naturæ est, ut ab iis affectionibus, quæ existentiam externæ ejus causæ secludunt, coerceri aliquo modo possit ( per Prop. 9 p. IV ). At affectus, qui ex Ratione oritur, refertur necessario ad communes rerum proprietates ( vide Rationis defin. in 2 Schol. Prop. 40 p. II ), quas semper ut præsentes contemplamur (nam nihil dari potest, quod earum præsentem existentiam secludat), et quas semper eodem modo imaginamur ( per Prop. 38 p. II ). Quare talis affectus idem semper manet ; et consequenter ( per Ax. 1 hujus ) affectus, qui eidem sunt contrarii, quique a suis causis externis non foventur, eidem magis magisque sese accommodare debebunt, donec non amplius sint contrarii ; et eatenus affectus, qui ex Ratione oritur, est potentior. Q. E. D.

    注釈

  23. 23段落

    Quo affectus aliquis a pluribus causis simul concurrentibus excitatur, eo major est.

    注釈

  24. 24段落

    Plures causæ simul plus possunt quam si pauciores essent ( per Prop. 7 p. III ) : adeoque ( per Prop. 5 p. IV ), quo affectus aliquis a pluribus causis simul excitatur, eo fortior est. Q. E. D.

    注釈

  25. 25段落

    Hæc Propositio patet etiam ex Axiomate 2 hujus Partis.

    注釈

  26. 26段落

    Affectus, qui ad plures et diversas causas refertur, quas Mens cum ipso affectu simul contemplatur, minus noxius est, et minus per ipsum patimur, et erga unamquamque causam minus afficimur, quam alius æque magnus affectus, qui ad unam solam vel pauciores causas refertur.

    注釈

  27. 27段落

    Affectus eatenus tantum malus seu noxius est, quatenus Mens ab eo impeditur, quo minus possit cogitare ( per Prop. 26 et 27 p. IV ) : adeoque ille affectus, a quo Mens ad plura simul objecta contemplandum determinatur, minus noxius est, quam alius æque magnus affectus, qui Mentem in sola unius aut pauciorum objectorum contemplatione ita detinet, ut de aliis cogitare nequeat ; Quod erat primum. Deinde, quia Mentis essentia, hoc est ( per Prop. 7 p. III ) potentia, in sola cogitatione consistit ( per Prop. 11 p. II ), ergo Mens per affectum, a quo ad plura simul contemplandum determinatur, minus patitur, quam per æque magnum affectum, qui Mentem in sola unius aut pauciorum objectorum contemplatione occupatam tenet ; Quod erat secundum. Denique hic affectus ( per Prop. 48 p. III ), quatenus ad plures causas externas refertur, est etiam erga unamquamque minor. Q. E. D.

    注釈

  28. 28段落

    Quamdiu affectibus, qui nostræ naturæ sunt contrarii, non conflictamur, tamdiu potestatem habemus ordinandi et concatenandi Corporis affectiones secundum ordinem ad intellectum.

    注釈

  29. 29段落

    Affectus, qui nostræ naturæ sunt contrarii, hoc est ( per Prop. 30 p. IV ) qui mali sunt, eatenus mali sunt, quatenus impediunt, quo minus Mens intelligat ( per Prop. 27 p. IV ). Quamdiu igitur affectibus, qui nostræ naturæ contrarii sunt, non conflictamur, tamdiu Mentis potentia, qua res intelligere conatur ( per Prop. 26 p. IV ), non impeditur, atque adeo tamdiu potestatem habet claras et distinctas ideas formandi, et alias ex aliis deducendi ( vide 2 Schol. Prop. 40 et Schol. Prop. 47 p. II ) ; et consequenter ( per Prop. 1 hujus ) tamdiu potestatem habemus ordinandi et concatenandi affectiones Corporis secundum ordinem ad intellectum. Q. E. D.

    注釈

  30. 30段落

    Hac potestate recte ordinandi et concatenandi Corporis affectiones efficere possumus, ut non facile malis affectibus afficiamur. Nam ( per Prop. 7 hujus ) major vis requiritur ad affectus, secundum ordinem ad intellectum ordinatos et concatenatos, coercendum, quam incertos et vagos. Optimum igitur, quod efficere possumus, quamdiu nostrorum affectuum perfectam cognitionem non habemus, est, rectam vivendi rationem seu certa vitæ dogmata concipere, eaque memoriæ mandare, et rebus particularibus, in vita frequenter obviis, continuo applicare, ut sic nostra imaginatio late iisdem afficiatur, et nobis in promptu sint semper. Ex. gr. inter vitæ dogmata posuimus ( vide Prop. 46 p. IV, cum ejusdem Schol. ), Odium Amore seu Generositate vincendum, non autem reciproco Odio compensandum. Ut autem hoc Rationis præscriptum semper in promptu habeamus, ubi usus erit, cogitandæ et sæpe meditandæ sunt communes hominum injuriæ, et quomodo et qua via Generositate optime propulsentur ; sic enim imaginem injuriæ imaginationi hujus dogmatis jungemus et nobis ( per Prop. 18 p. II ), in promptu semper erit, ubi nobis injuria afferetur. Quod si etiam in promptu habuerimus rationem nostri veri utilis, ac etiam boni, quod ex mutua amicitia et communi societate sequitur, et præterea quod ex recta vivendi ratione summa animi acquiescentia oriatur ( per Prop. 52 p. IV ), et quod homines, ut reliqua, ex naturæ necessitate agant : tum injuria, sive Odium, quod ex eadem oriri solet, minimam imaginationis partem occupabit, et facile superabitur ; vel si Ira, quæ ex maximis injuriis oriri solet, non adeo facile superetur, superabitur tamen, quamvis non sine animi fluctuatione, longe minore temporis spatio, quam si hæc non ita præmeditata habuissemus, ut patet ex Propositione 6, 7 et 8 hujus Partis. De Animositate ad Metum deponendum eodem modo cogitandum est ; enumeranda scilicet sunt et sæpe imaginanda communia vitæ pericula, et quomodo animi præsentia et fortitudine optime vitari et superari possunt. Sed notandum, quod nobis in ordinandis nostris cogitationibus et imaginibus, semper attendendum est ( per Coroll. Prop. 63 p. IV et Prop. 59 p. III ) ad illa, quæ in unaquaque re bona sunt, ut sic semper ex Lætitiæ affectu ad agendum determinemur. Ex. gr. si quis videt, se nimis Gloriam sectari, de ejus recto usu cogitet, et in quem finem sectanda sit, et quibus mediis acquiri possit ; sed non de ipsius abusu, et vanitate, et hominum inconstantia, vel aliis hujusmodi, de quibus nemo, nisi ex animi ægritudine, cogitat ; talibus enim cogitationibus maxime ambitiosi se maxime afflictant, quando de assequendo honore, quem ambiunt, desperant ; et, dum Iram evomunt, sapientes videri volunt. Quare certum est, eos gloriæ maxime esse cupidos, qui de ipsius abusu et mundi vanitate maxime clamant. Nec hoc ambitiosis proprium, sed omnibus commune est, quibus fortuna est adversa, et qui animo impotentes sunt. Nam pauper etiam, avarus de abusu pecuniæ et divitum vitiis non cessat loqui ; quo nihil aliud efficit, quam se afflictare et aliis ostendere, se non tantum paupertatem suam, sed etiam aliorum divitias iniquo animo ferre. Sic etiam, qui male ab amasia excepti sunt, nihil cogitant, quam de mulierum inconstantia et fallaci animo, et reliquis earundem decantatis vitiis ; quæ omnia statim oblivioni tradunt, simulac ab amasia iterum recipiuntur. Qui itaque suos affectus et appetitus ex solo Libertatis amore moderari studet, is quantum potest nitetur, virtutes earumque causas noscere, et animum gaudio, quod ex earum vera cognitione oritur, implere : at minime hominum vitia contemplari, hominesque obtrectare, et falsa libertatis specie gaudere. Atque hæc qui diligenter observabit (neque enim difficilia sunt) et exercebit, næ ille brevi temporis spatio actiones suas ex Rationis imperio plerumque dirigere poterit.

    注釈

  31. 31段落

    Quo imago aliqua ad plures res refertur, eo frequentior est seu sæpius viget, et Mentem magis occupat.

    注釈

  32. 32段落

    Quo enim imago seu affectus ad plures res refertur, eo plures dantur causæ, a quibus excitari et foveri potest, quas omnes Mens ( per hypothesin ) ex ipso affectu simul contemplatur ; atque adeo affectus eo frequentior est, seu sæpius viget, et ( per Prop. 8 hujus ) Mentem magis occupat. Q. E. D.

    注釈

  33. 33段落

    Rerum imagines facilius imaginibus, quæ ad res referuntur, quas clare et distincte intelligimus, junguntur quam aliis.

    注釈

  34. 34段落

    Res, quas clare et distincte intelligimus, vel rerum communes proprietates sunt, vel quæ ex iis deducuntur ( vide Rationis defin. in 2 Schol. Prop. 40 p. II ), et consequenter sæpius ( per Prop. præced. ) in nobis excitantur ; adeoque facilius fieri potest, ut res alias simul cum his, quam cum aliis contemplemur, et consequenter ( per Prop. 18 p. II ) ut facilius cum his quam cum aliis jungantur. Q. E. D.

    注釈

  35. 35段落

    Quo imago aliqua pluribus aliis juncta est, eo sæpius viget.

    注釈

  36. 36段落

    Nam, quo imago aliqua pluribus aliis juncta est, eo ( per Prop. 18 p. II ) plures causæ dantur, a quibus excitari potest. Q. E. D.

    注釈

  37. 37段落

    Mens efficere potest, ut omnes Corporis affectiones, seu rerum imagines ad Dei ideam referantur.

    注釈

  38. 38段落

    Nulla est Corporis affectio, cujus aliquem clarum et distinctum non possit Mens formare conceptum ( per Prop. 4 hujus ) ; adeoque efficere potest ( per Prop. 15 p. I ), ut omnes ad Dei ideam referuntur. Q. E. D.

    注釈

  39. 39段落

    Qui se suosque affectus clare et distincte intelligit, Deum amat, et eo magis, quo se suosque affectus magis intelligit.

    注釈

  40. 40段落

    Qui se suosque affectus clare et distincte intelligit, lætatur ( per Prop. 53 p. III ), idque concomitante idea Dei ( per Prop. præced. ) ; atque adeo ( per 6 Affect. Defin. ) Deum amat, et ( per eandem rationem ) eo magis, quo se suosque affectus magis intelligit. Q. E. D.

    注釈

  41. 41段落

    Hic erga Deum Amor Mentem maxime occupare debet.

    注釈

  42. 42段落

    Est enim hic Amor junctus omnibus Corporis affectionibus ( per Prop. 14 hujus ), quibus omnibus fovetur ( per Prop. 15 hujus ) ; atque adeo ( per Prop. 11 hujus ) Mentem maxime occupare debet. Q. E. D.

    注釈

  43. 43段落

    Deus expers est passionum, nec ullo Lætitiæ aut Tristitiæ affectu afficitur.

    注釈

  44. 44段落

    Ideæ omnes, quatenus ad Deum referuntur, veræ sunt ( per Prop. 32 p. II ), hoc est ( per Defin. 4 p. II ) adæquatæ ; atque adeo ( per Affect. gen. Defin. ) Deus expers est passionum. Deinde Deus neque ad majorem neque ad minorem perfectionem transire potest ( per 2 Coroll. Prop. 20 p. I ) ; adeoque ( per 2 et 3 Affect. Defin. ) nullo Lætitiæ neque Tristitiæ affectu afficitur. Q. E. D.

    注釈

  45. 45段落

    Deus proprie loquendo neminem amat neque odio habet. Nam Deus ( per Prop. præced. ) nullo Lætitiæ neque Tristitiæ affectu afficitur, et consequenter ( per 6 et 7 Affect. Defin. ) neminem etiam amat neque odio habet.

    注釈

  46. 46段落

    Nemo potest Deum odio habere.

    注釈

  47. 47段落

    Idea Dei, quæ in nobis est, est adæquata et perfecta ( per Prop. 46 et 47 p. II ) ; adeoque quatenus Deum contemplamur eatenus agimus ( per Prop. 3 p. III ) ; et consequenter ( per Prop. 59 p. III ) nulla potest dari Tristitia concomitante idea Dei, hoc est ( per 7 Affect. Defin. ), nemo Deum odio habere potest. Q. E. D.

    注釈

  48. 48段落

    Amor erga Deum in odium verti nequit.

    注釈

  49. 49段落

    At objici potest, quod, dum Deum omnium rerum causam intelligimus, eo ipso Deum Tristitiæ causam consideramus. Sed ad hoc respondeo, quod quatenus Tristitiæ causas intelligimus, eatenus ( per Prop. 3 hujus ) ipsa desinit esse passio, hoc est ( per Prop. 59 p. III ), eatenus desinit esse Tristitia ; atque adeo, quatenus Deum Tristitiæ causam esse intelligimus, eatenus lætamur.

    注釈

  50. 50段落

    Qui Deum amat, conari non potest, ut Deus ipsum contra amet.

    注釈

  51. 51段落

    Si homo id conaretur, cuperet ergo ( per Coroll. Prop. 17 hujus ), ut Deus, quem amat, non esset Deus, et consequenter ( per Prop. 19 p. III ) contristari cuperet, quod ( per Prop. 28 p. III ) est absurdum. Ergo, qui Deum amat etc. Q. E. D.

    注釈

  52. 52段落

    Hic erga Deum Amor, neque Invidiæ neque Zelotypiæ affectu inquinari potest ; sed eo magis fovetur, quo plures homines eodem Amoris vinculo cum Deo junctos imaginamur.

    注釈

  53. 53段落

    Hic erga Deum Amor summum bonum est, quod ex dictamine Rationis appetere possumus ( per Prop. 28 p. IV ), et omnibus hominibus commune est ( per Prop. 36 p. IV ), et omnes ut eodem gaudeant cupimus ( per Prop. 37 p. IV ) ; atque adeo ( per 23 Affect. Defin. ) Invidiæ affectu maculari nequit, neque etiam ( per Prop. 18 hujus, et defin. Zelotypiæ, quam vide in Schol. Prop. 35 p. III ) Zelotypiæ affectu ; sed contra ( per Prop. 31 p. III ) eo magis foveri debet, quo plures homines eodem gaudere imaginamur. Q. E. D.

    注釈

  54. 54段落

    Possumus hoc eodem modo ostendere, nullum dari affectum, qui huic Amori directe sit contrarius, a quo hic ipse Amor possit destrui, atque adeo concludere possumus hunc, erga Deum Amorem omnium affectuum est constantissimum, nec, quatenus ad Corpus refertur, posse destrui, nisi cum ipso Corpore. Cujus autem naturæ sit, quatenus ad solam Mentem refertur, postea videbimus.

    注釈

  55. 55段落

    Atque his omnia affectuum remedia, sive id omne, quod Mens, in se sola considerata, adversus affectus potest, comprehendi ; ex quibus apparet, Mentis in affectus potentiam consistere, I° in ipsa affectuum cognitione ( vide Schol. Prop. 4 hujus ) ; II° in eo, quod affectus a cogitatione causæ externæ, quam confuse imaginamur, separat ( vide Prop. 2 cum eodem Schol. Prop. 4 hujus ) ; III° in tempore, quo affectiones, quæ ad res, quas intelligimus referuntur, illas superant, quæ ad res referuntur, quas confuse seu mutilate concipimus ( vide Prop. 7 hujus ) ; IV° in multitudine causarum, a quibus affectiones, quæ ad rerum communes proprietates vel ad Deum referuntur, foventur ( vide Prop. 9 et 11 hujus ) ; V° denique in ordine, quo Mens suos affectus ordinare et invicem concatenare potest ( vide Schol. Prop. 10 et insuper Prop. 12, 13 et 14 hujus ). Sed ut hæc Mentis in affectus potentia melius intelligatur, venit apprime notandum, quod affectus a nobis magni appellantur, quando unius hominis affectum cum affectu alterius comparamus, et unum magis quam alium eodem affectu conflictari videmus ; vel quando unius ejusdemque hominis affectus ad invicem comparamus, eundemque uno affectu magis quam alio affici sive moveri comperimus. Nam ( per Prop. 5 p. IV ) vis cujuscunque affectus definitur potentia causæ externæ cum nostra comparata. At Mentis potentia sola cognitione definitur, impotentia autem seu passio a sola cognitionis privatione, hoc est ab eo, per quod ideæ dicuntur inadæquatæ, æstimatur ; ex quo sequitur, Mentem illam maxime pati, cujus maximam partem ideæ inadæquatæ constituunt ita ut, magis per id, quod patitur, quam per id, quod agit, dignoscatur ; et illam contra maxime agere, cujus maximam partem ideæ adæquatæ constituunt, ita ut, quamvis huic tot inadæquatæ ideæ quam illi insint, magis tamen per illas, quæ humanæ virtuti tribuuntur, quam per has, quæ humanam impotentiam arguunt, dignoscatur. Deinde notandum, animi ægritudines et infortunia potissimum originem trahere ex nimio Amore erga rem, quæ multis variationibus est obnoxia, et cujus nunquam compotes esse possumus. Nam nemo de re ulla, nisi quam amat, sollicitus anxiusve est ; neque injuriæ, suspiciones, inimicitiæ, etc. oriuntur, nisi ex Amore erga res, quarum nemo potest revera esse compos. Ex his itaque facile concipimus, quid clara et distincta cognitio, et præcipue tertium illud cognitionis genus ( de quo vide Schol. Prop. 47 p. II ) cujus fundamentum est ipsa Dei cognitio, in affectus potest ; quos nempe, quatenus passiones sunt, si non absolute tollit ( vide Prop. 3 cum Schol. Prop. 4 hujus ), saltem efficit, ut minimam Mentis partem constituant ( vide Prop. 14 hujus ). Deinde Amorem gignit erga rem immutabilem et æternam ( vide Prop. 15 hujus ), et cujus revera sumus compotes ( vide Prop. 45 p. II ) ; qui propterea nullis vitiis, quæ in communi Amore insunt, inquinari, sed semper major ac major esse potest ( per Prop. 15 hujus ), et Mentis maximam partem occupare ( per Prop. 16 hujus ), lateque afficere. Atque his omnia, quæ præsentem hanc vitam spectant, absolvi. Nam quod in hujus Scholii principio dixi, me his paucis omnia affectuum remedia amplexum esse, facile poterit unusquisque videre, qui ad hæc, quæ in hoc Scholio diximus, et simul ad Mentis ejusque affectuum definitiones, et denique ad Propositiones 1 et 3 Partis III attenderit. Tempus igitur jam est, ut ad illa transeam, quæ ad Mentis durationem sine relatione ad Corporis existentiam pertinent.

    注釈

  56. 56段落

    Mens nihil imaginari potest, neque rerum præteritarum recordari, nisi durante Corpore.

    注釈

  57. 57段落

    Mens actualem sui Corporis existentiam non exprimit, neque etiam Corporis affectiones ut actuales concipit, nisi durante Corpore ( per Coroll. Prop. 8 p. II ) ; et consequenter ( per Prop. 26 p. II ) nullum corpus ut actu existens concipit, nisi durante suo Corpore ; ac proinde nihil imaginari ( vide Imaginat. defin. in Schol. Prop. 17 p. II ) ne que rerum præteritarum recordari potest, nisi durante Corpore ( vide defin. Memoriæ in Schol. Prop. 18 p. II ). Q. E. D.

    注釈

  58. 58段落

    In Deo tamen datur necessario idea, quæ hujus et illius Corporis humani essentiam sub æternitatis specie exprimit.

    注釈

  59. 59段落

    Deus non tantum est causa hujus et illius Corporis humani existentiæ, sed etiam essentiæ ( per Prop. 25 p. I ) ; quæ propterea per ipsam Dei essentiam necessario debet concipi ( per Axiom. 4 p. I ), idque æterna quadam necessitate ( per Prop. 16 p. I ) ; qui quidem conceptus necessario in Deo dari debet ( per Prop. 3 p. II ). Q. E. D.

    注釈

  60. 60段落

    Mens humana non potest cum Corpore absolute destrui, sed ejus aliquid remanet, quod æternum est.

    注釈

  61. 61段落

    In Deo datur necessario conceptus seu idea, quæ Corporis humani essentiam exprimit ( per Prop. præced. ), quæ propterea aliquid necessario est, quod ad essentiam Mentis humanæ pertinet ( per Prop. 13 p. II ). Sed Menti humanæ nullam durationem, quæ tempore definiri potest, tribuimus, nisi quatenus Corporis actualem existentiam, quæ per durationem explicatur et tempore definiri potest, exprimit ; hoc est ( per Coroll. Prop. 8 p. II ), ipsi durationem non tribuimus, nisi durante Corpore. Cum tamen aliquid nihilominus sit id, quod æterna quadam necessitate per ipsam Dei essentiam concipitur ( per Prop. præced. ), erit necessario hoc aliquid, quod ad Mentis essentiam pertinet, æternum. Q. E. D.

    注釈

  62. 62段落

    Est, uti diximus, hæc idea quæ Corporis essentiam sub specie æternitatis exprimit, certus cogitandi modus, qui ad Mentis essentiam pertinet, quique necessario æternus est. Nec tamen fieri potest, ut recordemur nos ante Corpus exstitisse, quandoquidem nec in Corpore ulla ejus vestigia dari possunt, nec æternitas tempore definiri, nec ullam ad tempus relationem habere potest. At nihilominus sentimus experimurque, nos æternos esse. Nam Mens non minus res illas sentit, quas intelligendo concipit, quam quas in memoria habet. Mentis enim oculi, quibus res videt observatque, sunt ipsæ demonstrationes. Quamvis itaque non recordemur, nos ante Corpus exstitisse, sentimus tamen, Mentem nostram, quatenus Corporis essentiam sub æternitatis specie involvit, æternam esse, et hanc ejus existentiam tempore definiri, sive per durationem explicari, non posse. Mens igitur nostra eatenus tantum potest dici durare, ejusque existentia certo tempore definiri potest, quatenus actualem Corporis existentiam involvit ; et eatenus tantum potentiam habet rerum existentiam tempore determinandi, easque sub duratione concipiendi.

    注釈

  63. 63段落

    Quo magis res singulares intelligimus, eo magis Deum intelligimus.

    注釈

  64. 64段落

    Patet ex Coroll. Prop. 25 p. I.

    注釈

  65. 65段落

    Summus Mentis conatus summaque virtus est, res intelligere tertio cognitionis genere.

    注釈

  66. 66段落

    Tertium cognitionis genus procedit ab adæquata idea quorundam Dei attributorum ad adæquatam cognitionem essentiæ rerum ( vide hujus defin. in 2 Schol. Prop. 40 p. II ) ; et quo magis hoc modo res intelligimus, eo magis ( per Prop. præced. ) Deum intelligimus ; ac proinde ( per Prop. 28 p. IV ) summa Mentis virtus, hoc est ( per Defin. 8 p. IV ) Mentis potentia seu natura, sive ( per Prop. 7 p. III ) summus conatus, est, res intelligere tertio cognitionis genere. Q. E. D.

    注釈

  67. 67段落

    Quo Mens aptior est ad res tertio cognitionis genere intelligendum, eo magis cupit, res eodem hoc cognitionis genere intelligere.

    注釈

  68. 68段落

    Patet. Nam quatenus concipimus, Mentem aptam esse ad res hoc cognitionis genere intelligendum, eatenus eandem determinatam concipimus ad res eodem cognitionis genere intelligendum ; et consequenter ( per 1 Affect. Defin. ), quo Mens ad hoc aptior est, eo magis hoc cupit. Q. E. D.

    注釈

  69. 69段落

    Ex hoc tertio cognitionis genere summa, quæ dari potest, Mentis acquiescentia, oritur.

    注釈

  70. 70段落

    Summa Mentis virtus est Deum cognoscere ( per Prop. 28 p. IV ), sive res tertio cognitionis genere intelligere ( per Prop. 25 hujus ) ; quæ quidem virtus eo major est, quo Mens hoc cognitionis genere magis res cognoscit ( per Prop. 24 hujus ) ; adeoque qui res hoc cognitionis genere cognoscit, is ad summam humanam perfectionem transit, et consequenter ( per 2 Affect. Defin.) summa Lætitia afficitur, idque ( per Prop. 43 p. II ) concomitante idea sui suæque virtutis ; ac proinde ( per 25 Affect. Defin. ) ex hoc cognitionis genere summa quæ dari potest, oritur acquiescentia. Q. E. D.

    注釈

  71. 71段落

    Conatus seu Cupiditas cognoscendi res tertio cognitionis genere oriri non potest ex primo, at quidem ex secundo cognitionis genere.

    注釈

  72. 72段落

    Hæc propositio per se patet. Nam quicquid clare et distincte intelligimus, id vel per se vel per illud, quod per se concipitur, intelligimus hoc est, ideæ, quæ in nobis claræ et distinctæ sunt, sive quæ ad tertium cognitionis genus referuntur ( vide 2 Schol. Prop. 40 p. II ), non possunt sequi ex ideis mutilatis et confusis, quæ ( per idem Schol. ) ad primum cognitionis genus referuntur, sed ex ideis adæquatis, sive ( per idem Schol. ) ex secundo et tertio cognitionis genere ; ac proinde ( per 1 Affect. Defin. ) Cupiditas cognoscendi res tertio cognitionis genere non potest oriri ex primo, at quidem ex secundo. Q. E. D.

    注釈

  73. 73段落

    Quicquid Mens sub specie æternitatis intelligit, id ex eo non intelligit, quod Corporis præsentem actualem existentiam concipit, sed ex eo, quod Corporis essentiam concipit sub specie æternitatis.

    注釈

  74. 74段落

    Quatenus Mens præsentem sui Corporis existentiam concipit, eatenus durationem concipit, quæ tempore determinari potest, et eatenus tantum potentiam habet concipiendi res cum relatione ad tempus ( per Prop. 21 hujus et Prop. 26 p. II ). At æternitas per durationem explicari nequit ( per Defin. 8 p. I et ipsius explicationem). Ergo Mens eatenus potestatem non habet concipiendi res sub specie æternitatis ; sed quia de natura Rationis est, res sub specie æternitatis concipere ( per 2 Coroll. Prop. 44 p. II ), et ad Mentis naturam etiam pertinet, Corporis essentiam sub specie æternitatis concipere ( per Prop. 23 hujus ), et præter hæc duo nihil aliud ad Mentis essentiam pertinet ( per Prop. 13 p. II ) ; Ergo hæc potentia concipiendi res sub specie æternitatis ad Mentem non pertinet, nisi quatenus Corporis essentiam sub specie æternitatis concipit. Q. E. D.

    注釈

  75. 75段落

    Res duobus modis a nobis ut actuales concipiuntur : vel quatenus easdem cum relatione ad certum tempus et locum existere, vel quatenus ipsas in Deo contineri, et ex naturæ divinæ necessitate consequi concipimus. Quæ autem hoc secundo modo ut veræ seu reales concipiuntur, eas sub æternitatis specie concipimus, et earum ideæ æternam et infinitam Dei essentiam involvunt, ut Propositione 45 Partis II ostendimus, cujus etiam Scholium vide.

    注釈

  76. 76段落

    Mens nostra, quatenus se et Corpus sub æternitatis specie cognoscit, eatenus Dei cognitionem necessario habet, scitque se in Deo esse et per Deum concipi.

    注釈

  77. 77段落

    Æternitas est ipsa Dei essentia, quatenus hæc necessariam involvit existentiam ( per Defin. 8 p. I ). Res igitur sub specie æternitatis concipere est res concipere, quatenus per Dei essentiam ut entia realia concipiuntur, sive quatenus per Dei essentiam involvunt existentiam ; adeoque Mens nostra, quatenus se et Corpus sub specie æternitatis concipit, eatenus Dei cognitionem necessario habet, scitque, etc. Q. E. D.

    注釈

  78. 78段落

    Tertium cognitionis genus pendet a Mente, tanquam a formali causa, quatenus Mens ipsa æterna est.

    注釈

  79. 79段落

    Mens nihil sub æternitatis specie concipit, nisi quatenus sui Corporis essentiam sub æternitatis specie concipit ( per Prop. 29 hujus ), hoc est ( per Prop. 21 et 23 hujus ), nisi quatenus æterna est ; adeoque ( per Prop. præced. ), quatenus æterna est, Dei habet cognitionem ; quæ quidem cognitio est necessario adæquata ( per Prop. 46 p. II ) ; ac proinde Mens, quatenus æterna est, ad illa omnia cognoscendum est apta, quæ ex data hac Dei cognitione consequi possunt ( per Prop. 40 p. II ), hoc est ad res tertio cognitionis genere cognoscendum ( vide hujus defin. in 2 Schol. Prop. 40 p. II ), cujus propterea Mens ( per Defin. 1 p. III ), quatenus æterna est, causa est adæquata seu formalis. Q. E. D.

    注釈

  80. 80段落

    Quo igitur unusquisque hoc cognitionis genere plus pollet, eo melius sui et Dei conscius est, hoc est, eo est perfectior et beatior, quod adhuc clarius ex seqq. patebit. Sed hic notandum, quod, tametsi jam certi sumus, Mentem æternam esse, quatenus res sub æternitatis specie concipit, nos tamen, ut ea, quæ ostendere volumus, facilius explicentur et melius intelligantur, ipsam, tanquam jam inciperet esse, et res sub æternitatis specie intelligere jam inciperet, considerabimus, ut huc usque fecimus ; quod nobis absque ullo erroris periculo facere licet, modo nobis cautio sit nihil concludere, nisi ex perspicuis præmissis.

    注釈

  81. 81段落

    Quicquid intelligimus tertio cognitionis genere, eo delectamur, et quidem concomitante idea Dei tanquam causa.

    注釈

  82. 82段落

    Ex hoc cognitionis genere summa, quæ dari potest, Mentis acquiescentia, hoc est ( per 25 Affect. Defin. ) Lætitia, oritur, eaque concomitante idea sui ( per Prop. 27 hujus ), et consequenter ( per Prop. 30 hujus ) concomitante etiam idea Dei tanquam causa. Q. E. D.

    注釈

  83. 83段落

    Ex tertio cognitionis genere oritur necessario Amor Dei intellectualis. Nam ex hoc cognitionis genere oritur ( per Prop. præced. ) Lætitia concomitante idea Dei tanquam causa, hoc est ( per 6 Affect. Defin. ) Amor Dei, non quatenus ipsum ut præsentem imaginamur ( per Prop. 29 hujus ), sed quatenus Deum æternum esse intelligimus ; et hoc est, quod Amorem Dei intellectualem voco.

    注釈

  84. 84段落

    Amor Dei intellectualis, qui ex tertio cognitionis genere oritur, est æternus.

    注釈

  85. 85段落

    Tertium enim cognitionis genus ( per Prop. 31 hujus, et Axiom. 3 p. I ) est æternum ; adeoque ( per idem Axiom. p. I ) Amor, qui ex eodem oritur, est etiam necessario æternus. Q. E. D.

    注釈

  86. 86段落

    Quamvis hic erga Deum Amor principium non habuerit ( per Prop. præced. ), habet tamen omnes Amoris perfectiones, perinde ac si ortus fuisset, sicut in Coroll. Prop. præc. finximus. Nec ulla hic est differentia, nisi quod Mens easdem has perfectiones, quas eidem jam accedere finximus, æternas habuerit, idque concomitante idea Dei tanquam causa æterna. Quod si Lætitia in transitione ad majorem perfectionem consistit, Beatitudo sane in eo consistere debet, quod Mens ipsa perfectione sit prædita.

    注釈

  87. 87段落

    Mens non nisi durante Corpore obnoxia est affectibus, qui ad passiones referuntur.

    注釈

  88. 88段落

    Imaginatio est idea, qua Mens rem aliquam ut præsentem contemplatur ( vide ejus defin. in Schol. Prop. 17 p. II ) ; quæ tamen magis Corporis humani præsentem constitutionem, quam rei externæ naturam indicat ( per 2 Coroll. Prop. 16 p. II ). Est igitur affectus ( per gen. Affect. Defin. ) imaginatio, quatenus Corporis præsentem constitutionem indicat ; atque adeo ( per Prop. 21 hujus ) Mens non nisi durante corpore obnoxia est affectibus, qui ad passiones referuntur. Q. E. D.

    注釈

  89. 89段落

    Hinc sequitur, nullum Amorem præter Amorem intellectualem esse æternum.

    注釈

  90. 90段落

    Si ad hominum communem opinionem attendamus, videbimus, eos suæ Mentis æternitatis esse quidem conscios, sed ipsos eandem cum duratione confundere, eamque imaginationi seu memoriæ tribuere, quam post mortem remanere credunt.

    注釈

  91. 91段落

    Deus se ipsum Amore intellectuali infinito amat.

    注釈

  92. 92段落

    Deus est absolute infinitus ( per Defin. 6 p. I ), hoc est ( per Defin. 6 p. II ), Dei natura gaudet infinita perfectione, idque ( per Prop. 3 p. II ) concomitante idea sui, hoc est ( per Prop. 11 et Defin. 1 p. I ) idea suæ causæ ; et hoc est, quod in Coroll. Prop. 32, hujus Amorem intellectualem esse diximus.

    注釈

  93. 93段落

    Mentis Amor intellectualis erga Deum est ipse Dei Amor, quo Deus se ipsum amat, non quatenus infinitus est, sed quatenus per essentiam humanæ Mentis, sub specie æternitatis consideratam, explicari potest ; hoc est, Mentis erga Deum Amor intellectualis pars est infiniti amoris, quo Deus se ipsum amat.

    注釈

  94. 94段落

    Hic Mentis Amor ad Mentis actiones referri debet ( per Coroll. Prop. 32 hujus, et per Prop. 3 p. III ) ; qui proinde actio est, qua Mens se ipsam contemplatur, concomitante idea Dei tanquam causa ( per Prop. 32 hujus et ejus Coroll. ), hoc est ( per Coroll. Prop. 25 p. I et Coroll. Prop. 11 p. II ) actio, qua Deus, quatenus per Mentem humanam explicari potest, seipsum contemplatur, concomitante idea sui ; atque adeo ( per Prop. præced. ) hic Mentis Amor pars est infiniti amoris, quo Deus seipsum amat. Q. E. D.

    注釈

  95. 95段落

    Hinc sequitur, quod Deus, quatenus seipsum amat, homines amat, et consequenter, quod Amor Dei erga homines, et Mentis erga Deum Amor intellectualis, unum et idem sit.

    注釈

  96. 96段落

    Ex his clare intelligimus, qua in re nostra salus, seu Beatitudo, seu Libertas consistit ; nempe in constanti et æterno erga Deum Amore, sive in Amore Dei erga homines. Atque hic Amor seu Beatitudo in Sacris codicibus Gloria appellatur, nec immerito. Nam sive hic Amor ad Deum referatur, sive ad Mentem, recte animi Acquiescentia quæ revera a Gloria ( per 25 et 30 Affect. Defin. ) non distinguitur, appellari potest. Nam quatenus ad Deum refertur, est ( per Prop. 35 hujus ) Lætitia, liceat hoc adhuc vocabulo uti, concomitante idea sui, ut et quatenus ad Mentem refertur ( per Prop. 27 hujus ). Deinde quia Nostræ Mentis essentia in sola cognitione consistit, cujus principium et fundamentum Deus est ( per Prop. 15 p. I et Schol. Prop. 47 p. II ), hinc perspicuum nobis fit, quomodo et qua ratione Mens nostra secundum essentiam et existentiam ex natura divina sequatur, et continuo a Deo pendeat ; quod hic notare operæ pretium duxi, ut hoc exemplo ostenderem, quam rerum singularium cognitio, quam intuitivam sive tertii generis appellavi ( vide 2 Schol. Prop. 40 p. II ), polleat, potiorque sit cognitione universali, quam secundi generis esse dixi. Nam quamvis in Prima Parte generaliter ostenderim, omnia (et consequenter Mentem etiam humanam) a Deo secundum essentiam, et existentiam pendere ; illa tamen demonstratio, tametsi legitima sit et extra dubitationis aleam posita, non ita tamen Mentem nostram afficit, quam quando id ipsum ex ipsa essentia rei cujuscunque singularis quam a Deo pendere dicimus, concluditur.

    注釈

  97. 97段落

    Nihil in Natura datur, quod huic Amori intellectuali sit contrarium, sive quod ipsum possit tollere.

    注釈

  98. 98段落

    Hic intellectualis Amor ex Mentis natura necessario sequitur, quatenus ipsa, ut æterna veritas, per Dei naturam consideratur ( per Prop. 33 et 29 hujus ). Si quid ergo daretur, quod huic Amori esset contrarium, id contrarium esset vero ; et consequenter id, quod hunc Amorem posset tollere, efficeret, ut id, quod verum est, falsum esset ; quod ( ut per se notum ) est absurdum. Ergo nihil in natura datur, etc. Q. E. D.

    注釈

  99. 99段落

    Partis Quartæ Axioma res singulares respicit, quatenus cum relatione ad certum tempus et locum considerantur ; de quo neminem dubitare credo.

    注釈

  100. 100段落

    Quo plures res secundo et tertio cognitionis genere Mens intelligit, eo minus ipsa ab affectibus, qui mali sunt, patitur, et mortem minus timet.

    注釈

  101. 101段落

    Mentis essentia in cognitione consistit ( per Prop. 11 p. II ) ; quo igitur Mens plures res cognoscit secundo et tertio cognitionis genere, eo major ejus pars remanet ( per Prop. 29 et 23 hujus ), et consequenter ( per Prop. præced. ) eo major ejus pars non tangitur ab affectibus, qui nostræ naturæ sunt contrarii, hoc est ( per Prop. 30 p. IV ) qui mali sunt. Quo itaque Mens plures res secundo et tertio cognitionis genere intelligit, eo major ejus pars illæsa manet, et consequenter minus ab affectibus patitur, etc. Q. E. D.

    注釈

  102. 102段落

    Hinc intelligimus id, quod in Schol. Prop. 39 p. IV attigi, et quod in hac Parte explicare promisi ; nempe quod mors eo minus est noxia, quo Mentis clara et distincta cognitio major est, et consequenter, quo Mens magis Deum amat. Deinde quia ( per Prop. 27 hujus ) ex tertio cognitionis genere summa, quæ dari potest, oritur acquiescentia, hinc sequitur, Mentem humanam posse ejus naturæ esse, ut id, quod ejus cum Corpore perire ostendimus ( vide Prop. 21 hujus ), in respectu ad id, quod ipsius remanet, nullius sit momenti. Sed de his mox prolixius.

    注釈

  103. 103段落

    Qui Corpus ad plurima aptum habet, is Mentem habet, cujus maxima pars est æterna.

    注釈

  104. 104段落

    Qui Corpus ad plurima agendum aptum habet, is minime affectibus, qui mali sunt, conflictatur ( per Prop. 38 p. IV ), hoc est ( per Prop. 30 p. IV ) affectibus, qui naturæ nostræ sunt contrarii ; atque adeo ( per Prop. 10 hujus ) potestatem habet ordinandi et concatenandi Corporis affectiones secundum ordinem ad intellectum, et consequenter efficiendi ( per Prop. 14 hujus ), ut omnes Corporis affectiones ad Dei ideam referantur ; ex quo fiet ( per Prop. 15 hujus ), ut erga Deum afficiatur Amore, qui ( per Prop. 16 hujus ) Mentis maximam partem occupare sive constituere debet, ac proinde ( per Prop. 33 hujus ) Mentem habet cujus maxima pars est æterna. Q. E. D.

    注釈

  105. 105段落

    Quia corpora humana ad plurima apta sunt, non dubium est, quin ejus naturæ possint esse, ut ad Mentes referantur, quæ magnam sui et Dei habeant cognitionem, et quarum maxima seu præcipua pars est æterna, atque adeo ut mortem vix timeant. Sed ut hæc clarius intelligantur, animadvertendum hic est, quod nos in continua vivimus variatione, et prout in melius sive in pejus mutamur, eo felices aut infelices dicimur. Qui enim ex infante vel puero in cadaver transiit, infelix dicitur, et contra id felicitati tribuitur, quod totum vitæ spatium Mente sana in Corpore sano percurrere potuerimus. Et revera qui Corpus habet, ut infans vel puer, ad paucissima aptum, et maxime pendens a causis externis, Mentem habet, quæ in se sola considerata nihil fere sui nec Dei nec rerum sit conscia ; et contra, qui corpus habet ad plurima aptum, Mentem habet, quæ in se sola considerata multum sui et Dei et rerum sit conscia ; In hac vita igitur apprime conamur, ut Corpus infantiæ in aliud, quantum ejus natura patitur, eique conducit, mutetur quod ad plurima aptum sit, quodque ad Mentem referatur, quæ sui et Dei et rerum plurimum sit conscia ; atque ita ut id omne, quod ad ipsius memoriam vel imaginationem refertur, in respectu ad intellectum vix alicujus sit momenti, ut in Schol. Prop. præced. jam dixi.

    注釈

  106. 106段落

    Quo unaquæque res plus perfectionis habet, eo magis agit et minus patitur et contra, quo magis agit, eo perfectior est.

    注釈

  107. 107段落

    Quo unaquæque res perfectior est, eo plus habet realitatis ( per Defin. 6 p. II ), et consequenter ( per Prop. 3 p. III cum ejus Schol. ) eo magis agit et minus patitur ; quæ quidem demonstratio inverso ordine eodem modo procedit, ex quo sequitur, ut res contra eo sit perfectior, quo magis agit. Q. E. D.

    注釈

  108. 108段落

    Hinc sequitur, partem Mentis, quæ remanet, quantacunque ea sit, perfectiorem esse reliqua. Nam pars Mentis æterna ( per Prop. 23 et 29 hujus ) est intellectus, per quem solum nos agere dicimur ( per Prop. 3 p. III ) ; illa autem, quam perire ostendimus, est ipsa imaginatio ( per Prop. 21 hujus ), per quam solam dicimur pati ( per Prop. 3 p. III et gen. Affect. Defin. ) ; atque adeo ( per Prop. præced. ) illa, quantacunque ea sit, hac est perfectior. Q. E. D.

    注釈

  109. 109段落

    Hæc sunt, quæ de Mente, quatenus sine relatione ad Corporis existentiam consideratur, ostendere constitueram : ex quibus, et simul ex Prop. 21 p. I et aliis, apparet, quod Mens nostra, quatenus intelligit æternus cogitandi modus sit, qui alio æterno cogitandi modo determinatur, et hic iterum ab alio, et sic in infinitum ; ita ut omnes simul Dei æternum et infinitum intellectum constituant.

    注釈

  110. 110段落

    Quamvis nesciremus, Mentem nostram æternam esse, Pietatem tamen, et Religionem, et absolute omnia, quæ ad Animositatem et Generositatem referri ostendimus in quarta Parte, prima haberemus.

    注釈

  111. 111段落

    Primum et unicum virtutis seu recte vivendi Rationis fundamentum ( per Coroll. Prop. 22 et per Prop. 24 p. IV ) est suum utile quærere. Ad illa autem determinandum, quæ Ratio utilia esse dictat, nullam rationem habuimus Mentis æternitatis, quam demum in hac quinta Parte novimus. Quamvis igitur tum temporis ignoraverimus, Mentem esse æternam, illa tamen, quæ ad Animositatem et Generositatem referri ostendimus, prima habuimus ; atque adeo, quamvis etiam nunc hoc ipsum ignoraremus, eadem tamen Rationis præscripta prima haberemus. Q. E. D.

    注釈

  112. 112段落

    Communis vulgi persuasio alia videtur esse. Nam plerique videntur credere, se eatenus liberos esse, quatenus libidini parere licet, et eatenus de suo jure cedere, quatenus ex legis divinæ præscripto vivere tenentur. Pietatem igitur et Religionem, et absolute omnia, quæ ad animi Fortitudinem referuntur, onera esse credunt, quæ post mortem deponere, et pretium servitutis, nempe Pietatis et Religionis, accipere sperant ; nec hac Spe sola, sed etiam et præcipue Metu ne diris scilicet suppliciis post mortem puniantur, inducuntur, ut ex legis divinæ præscripto, quantum eorum fert tenuitas et impotens animus, vivant. Et nisi hæc Spes et Metus hominibus inessent, at contra si crederent, Mentes cum Corpore interire, nec restare miseris, Pietatis onere confectis, vivere longius ; ad ingenium redirent, et ex libidine omnia moderari, et fortunæ potius quam sibi parere vellent. Quæ mihi non minus absurda videntur, quam si quis, propterea quod non credit, se posse bonis alimentis Corpus in æternum nutrire, venenis potius et lethiferis se exsaturare vellet ; vel, quia videt Mentem non esse æternam seu immortalem, ideo amens mavult esse et sine Ratione vivere : quæ adeo absurda sunt, ut vix recenseri mereantur.

    注釈

  113. 113段落

    Beatitudo non est virtutis præmium, sed ipsa virtus ; nec eadem gaudemus, quia libidines coercemus, sed contra, quia eadem gaudemus, ideo libidines coercere possumus.

    注釈

  114. 114段落

    Beatitudo in Amore erga Deum consistit ( per Prop. 36 hujus, et ejus Schol. ), qui quidem Amor ex tertio cognitionis genere oritur ( per Coroll. Prop. 32 hujus ) ; atque adeo hic Amor ( per Prop. 59 et 3 p. III ) ad Mentem, quatenus agit, referri debet ; ac proinde ( per Defin. 8 p. IV ) ipsa virtus est ; Quod erat primum. Deinde quo Mens hoc Amore divino seu beatitudine magis gaudet, eo plus intelligit ( per Prop. 32 hujus ), hoc est ( per Coroll. Prop. 3 hujus ), eo majorem in affectus habet potentiam, et ( per Prop. 38 hujus ) eo minus ab affectibus qui mali sunt, patitur ; atque adeo ex eo, quod Mens hoc Amore divino seu Beatitudine gaudet, potestatem habet libidines coercendi. Et quia humana potentia ad coercendos affectus in solo intellectu consistit, ergo nemo beatitudine gaudet, quia affectus coercuit, sed contra potestas libidines coercendi ex ipsa beatitudine oritur. Q. E. D.

    注釈

  115. 115段落

    His omnia, quæ de Mentis in affectus potentia, quæque de Mentis Libertate ostendere volueram, absolvi. Ex quibus apparet, quantum Sapiens polleat, potiorque sit ignaro, qui sola libidine agitur. Ignarus enim, præterquam quod a causis externis multis modis agitatur, nec unquam vera animi acquiescentia potitur, vivit præterea sui et Dei et rerum quasi inscius, et simulac pati desinit, simul etiam esse desinit. Cum contra sapiens, quatenus ut talis consideratur, vix animo movetur, sed sui et Dei et rerum æterna quadam necessitate conscius, nunquam esse desinit, sed semper vera animi acquiescentia potitur. Si jam via, quam ad hæc ducere ostendi, perardua videatur, inveniri tamen potest. Et sane arduum debet esse, quod adeo raro reperitur. Qui enim posset fieri, si salus in promptu esset, et sine magno labore reperiri posset, ut ab omnibus fere negligeretur ? Sed omnia præclara tam difficilia quam rara sunt.

    注釈

この内容は複数の利用者による共同編集の対象で、CC BY-SA 4.0のもとで公開されています。詳細は利用規約をご覧ください。